|
Fit Aeneas
secretarius cardinalis Sanctae Crucis, cum quo in Franciam
proficiscitur, ab eodemque postea in Scotiam
mittitur
Cardinalis Sancte Crucis eo
tempore legatus in Franciam designatus erat,- inter Carolum Francorum
Er tic t Henricu Anglorum reges pacem compositurus. Cum eo Aeneas tertio
Mediolanum et urbis ducem vidit, atque inde (per) montem Iovis -
quem Sa ncti Bernardi melius hodie vocitant - ad Amedeum Sabaudiae
ducem pervenit, qui tunc spreto saeculo in heremo apud Thononium
supra lacum Lemannum magis voluptuosam, quam poenitentialem cum sex
viris equestris ordinis (qui secum penulam et baculum assumpserant,
ut mos est heremitis) vitam degebat, credo - quod post annis octo
secutum est -, expectans ad summi pontificatus cathedram per patres,
qui Basileae convenerant, evocari. Nam et tunc rumor increbruerat
Amedeum papam futurum, quem nonnulli a sortilegis Phytonicum
habentibus spiritum faeminis, quibus Sabaudiae montes abundant,
ortum asserebant. Eo salutato cardinalis Basileam venit, atque inde
per Rhenum Coloniam Agrippinam navigavit, ubi rursus equis
conscensis per Aquas Grani Leodiumque atque Lovanium, Duacum et
Tornachum in Atrebates descendit, ubi conventus totius Galliae et
Anglie cardinalem morabatur.
Dux Burgundorum, Philippus per
id temporis adversus regem Francie, qui patrem eius occiderat,
Anglicorum parti favebat. Cardinalis primum pacem universalem
componere studuit; id ubi non successit, Philippum, qui regi Anglie
— tanquam regnum Francie ad eum pertineret - fidem dederat,
iuramento absolutum regi Franciae reconciliavit. Tum quoque de bono
pacis Aeneas ad Philippum epistolam versu conscripsit.
Prius autem, quam Philippus ab
Anglicis deficeret, cardinalis Aeneam in Scotiam misit, qui
praelatum quendam in regis gratiam reduceret.
Aeneas, ut Calesium venit, quod
est oppidum continentis in Oceani ripa obiectum Anglis, mox quasi
suspectus apud hospitem commendatus neque progredi, neque regredi
permissus. Auxilio fuit cardinalis Vintoniensis, qui ex Atrebato
rediens dimitti eum iussit. At cum venisset Aeneas ad regem Anglie
litterasque peteret, quibus in Scotiam tutus iret, retrocedere
iussus est timentibus Anglicis, ne apud regem Scotiae, hostem suum
contra se aliquid moliretur, quem constabat cardinalis Sanctae
Crucis secretarium esse; et illum Anglici singularibus inimicitiis
insectabantur, qui ab eis Burgundorum ducem alienasset. Quae res
Aeneam penitus latebant.
Gravis sibi, sed necessarius
reditus fuit, quod frustra se maris periculo commisisset. Placuit
tamen, quia populosas ditissimasque Lundonias vidit, et Sancti Pauli
nobile templum regumque mirificas sepulturas et Themisiam fluvium
non tam velocius euntem, quam redeuntem, pontemque instar urbis et
villam, in qua nasci caudatos homines fama predicat, et quod omnibus
nomen aufert: aureum Divi Thomae Cantuariensis mauseolum
adamantibus, unionibus atque carbunculis tectum, ad quod materiam
argento viliorem nefas offerre ducunt.
gNasty Erotic Babes De Alguma Enea naar Schotland gezonden Nasty Erotic Babes De Algumax s Nasty
oNasty Erotic Babes De Alguma Enea naar Schotland gezonden Nasty Erotic Babes De Algumac Babes |